Deuteronomium 6:16-21 Vulgata Latina (VULG)

16.  Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis.

17.  Custodi præcepta Domini Dei tui, ac testimonia et cæremonias, quas præcepit tibi :

18.  et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi : et ingressus possideas terram optimam, de qua juravit Dominus patribus tuis,

19.  ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est.

20.  Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens : Quid sibi volunt testimonia hæc, et cæremoniæ, atque judicia, quæ præcepit Dominus Deus noster nobis ?

21.  dices ei : Servi eramus Pharaonis in Ægypto, et eduxit nos Dominus de Ægypto in manu forti :

Deuteronomium 6