8. Levi quoque ait : Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo,quem probasti in tentatione,et judicasti ad aquas contradictionis.
9. Qui dixit patri suo et matri suæ : Nescio vos :et fratribus suis : Ignoro vos :et nescierunt filios suos.Hi custodierunt eloquium tuum,et pactum tuum servaverunt.
10. Judicia tua, o Jacob,et legem tuam, o Israël :ponent thymiama in furore tuo,et holocaustum super altare tuum.
11. Benedic, Domine, fortitudini ejus :et opera manuum illius suscipe.Percute dorsa inimicorum ejus :et qui oderunt eum, non consurgant.
12. Et Benjamin ait : Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo :quasi in thalamo tota die morabitur,et inter humeros illius requiescet.
13. Joseph quoque ait : De benedictione Domini terra ejus,de pomis cæli, et rore, atque abysso subjacente.
14. De pomis fructuum solis ac lunæ,
15. de vertice antiquorum montium,de pomis collium æternorum :
16. et de frugibus terræ, et de plenitudine ejus.Benedictio illius qui apparuit in rubo,veniat super caput Joseph,et super verticem nazaræi inter fratres suos.
17. Quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus,cornua rhinocerotis cornua illius :in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terræ.Hæ sunt multitudines Ephraim :et hæc millia Manasse.
18. Et Zabulon ait : Lætare, Zabulon, in exitu tuo,et Issachar in tabernaculis tuis.
19. Populos vocabunt ad montem :ibi immolabunt victimas justitiæ.Qui inundationem maris quasi lac sugent,et thesauros absconditos arenarum.