1. Hæc est benedictio, qua benedixit Moyses, homo Dei, filiis Israël ante mortem suam.
2. Et ait : Dominus de Sinai venit,et de Seir ortus est nobis :apparuit de monte Pharan,et cum eo sanctorum millia.In dextera ejus ignea lex.
3. Dilexit populos,omnes sancti in manu illius sunt :et qui appropinquant pedibus ejus,accipient de doctrina illius.
4. Legem præcepit nobis Moyses,hæreditatem multitudinis Jacob.
5. Erit apud rectissimum rex,congregatis principibus populi cum tribubus Israël.
6. Vivat Ruben, et non moriatur,et sit parvus in numero.
7. Hæc est Judæ benedictio : Audi, Domine, vocem Judæ,et ad populum suum introduc eum :manus ejus pugnabunt pro eo,et adjutor illius contra adversarios ejus erit.
8. Levi quoque ait : Perfectio tua, et doctrina tua viro sancto tuo,quem probasti in tentatione,et judicasti ad aquas contradictionis.