Deuteronomium 32:9-28 Vulgata Latina (VULG)

9.  Pars autem Domini, populus ejus :Jacob funiculus hæreditatis ejus.

10.  Invenit eum in terra deserta,in loco horroris, et vastæ solitudinis :circumduxit eum, et docuit :et custodivit quasi pupillam oculi sui.

11.  Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos,et super eos volitans,expandit alas suas, et assumpsit eum,atque portavit in humeris suis.

12.  Dominus solus dux ejus fuit,et non erat cum eo deus alienus :

13.  constituit eum super excelsam terram,ut comederet fructus agrorum :ut sugeret mel de petra,oleumque de saxo durissimo ;

14.  butyrum de armento, et lac de ovibuscum adipe agnorum,et arietum filiorum Basan : et hircoscum medulla tritici,et sanguinem uvæ biberet meracissimum.

15.  Incrassatus est dilectus, et recalcitravit :incrassatus, impinguatus, dilatatus,dereliquit Deum factorem suum,et recessit a Deo salutari suo.

16.  Provocaverunt eum in diis alienis,et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt.

17.  Immolaverunt dæmoniis et non Deo,diis quos ignorabant :novi recentesque venerunt,quos non coluerunt patres eorum :

18.  Deum qui te genuit dereliquisti,et oblitus es Domini creatoris tui.

19.  Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est :quia provocaverunt eum filii sui et filiæ.

20.  Et ait : Abscondam faciem meam ab eis,et considerabo novissima eorum :generatio enim perversa est,et infideles filii.

21.  Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus,et irritaverunt in vanitatibus suis :et ego provocabo eos in eo qui non est populus,et in gente stulta irritabo illos.

22.  Ignis succensus est in furore meo,et ardebit usque ad inferni novissima :devorabitque terram cum germine suo,et montium fundamenta comburet.

23.  Congregabo super eos mala,et sagittas meas complebo in eis.

24.  Consumentur fame,et devorabunt eos aves morsu amarissimo :dentes bestiarum immittam in eos,cum furore trahentium super terram, atque serpentium.

25.  Foris vastabit eos gladius,et intus pavor,juvenem simul ac virginem,lactentem cum homine sene.

26.  Dixi : Ubinam sunt ?cessare faciam ex hominibus memoriam eorum.

27.  Sed propter iram inimicorum distuli :ne forte superbirent hostes eorum,et dicerent : Manus nostra excelsa,et non Dominus, fecit hæc omnia.

28.  Gens absque consilio est,et sine prudentia.

Deuteronomium 32