Deuteronomium 32:45-47 Vulgata Latina (VULG)

45.  Complevitque omnes sermones istos, loquens ad universum Israël,

46.  et dixit ad eos : Ponite corda vestra in omnia verba, quæ ego testificor vobis hodie : ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere, et implere universa quæ scripta sunt legis hujus :

47.  quia non incassum præcepta sunt vobis, sed ut singuli in eis viverent : quæ facientes longo perseveretis tempore in terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredimini possidendam.

Deuteronomium 32