Deuteronomium 32:32-41 Vulgata Latina (VULG)

32.  De vinea Sodomorum, vinea eorum,et de suburbanis Gomorrhæ :uva eorum, uva fellis,et botri amarissimi.

33.  Fel draconum vinum eorum,et venenum aspidum insanabile.

34.  Nonne hæc condita sunt apud me,et signata in thesauris meis ?

35.  Mea est ultio, et ego retribuam in tempore,ut labatur pes eorum :juxta est dies perditionis,et adesse festinant tempora.

36.  Judicabit Dominus populum suum,et in servis suis miserebitur :videbit quod infirmata sit manus,et clausi quoque defecerunt,residuique consumpti sunt.

37.  Et dicet : Ubi sunt dii eorum,in quibus habebant fiduciam ?

38.  de quorum victimis comedebant adipes,et bibebant vinum libaminum :surgant, et opitulentur vobis,et in necessitate vos protegant.

39.  Videte quod ego sim solus,et non sit alius deus præter me :ego occidam, et ego vivere faciam :percutiam, et ego sanabo,et non est qui de manu mea possit eruere.

40.  Levabo ad cælum manum meam,et dicam : Vivo ego in æternum.

41.  Si acuero ut fulgur gladium meum,et arripuerit judicium manus mea :reddam ultionem hostibus meis,et his qui oderunt me retribuam.

Deuteronomium 32