Deuteronomium 32:27-41 Vulgata Latina (VULG)

27.  Sed propter iram inimicorum distuli :ne forte superbirent hostes eorum,et dicerent : Manus nostra excelsa,et non Dominus, fecit hæc omnia.

28.  Gens absque consilio est,et sine prudentia.

29.  Utinam saperent, et intelligerent,ac novissima providerent.

30.  Quomodo persequatur unus mille,et duo fugent decem millia ?nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos,et Dominus conclusit illos ?

31.  Non enim est Deus noster ut dii eorum :et inimici nostri sunt judices.

32.  De vinea Sodomorum, vinea eorum,et de suburbanis Gomorrhæ :uva eorum, uva fellis,et botri amarissimi.

33.  Fel draconum vinum eorum,et venenum aspidum insanabile.

34.  Nonne hæc condita sunt apud me,et signata in thesauris meis ?

35.  Mea est ultio, et ego retribuam in tempore,ut labatur pes eorum :juxta est dies perditionis,et adesse festinant tempora.

36.  Judicabit Dominus populum suum,et in servis suis miserebitur :videbit quod infirmata sit manus,et clausi quoque defecerunt,residuique consumpti sunt.

37.  Et dicet : Ubi sunt dii eorum,in quibus habebant fiduciam ?

38.  de quorum victimis comedebant adipes,et bibebant vinum libaminum :surgant, et opitulentur vobis,et in necessitate vos protegant.

39.  Videte quod ego sim solus,et non sit alius deus præter me :ego occidam, et ego vivere faciam :percutiam, et ego sanabo,et non est qui de manu mea possit eruere.

40.  Levabo ad cælum manum meam,et dicam : Vivo ego in æternum.

41.  Si acuero ut fulgur gladium meum,et arripuerit judicium manus mea :reddam ultionem hostibus meis,et his qui oderunt me retribuam.

Deuteronomium 32