27. Sed propter iram inimicorum distuli :ne forte superbirent hostes eorum,et dicerent : Manus nostra excelsa,et non Dominus, fecit hæc omnia.
28. Gens absque consilio est,et sine prudentia.
29. Utinam saperent, et intelligerent,ac novissima providerent.
30. Quomodo persequatur unus mille,et duo fugent decem millia ?nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos,et Dominus conclusit illos ?
31. Non enim est Deus noster ut dii eorum :et inimici nostri sunt judices.