19. Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est :quia provocaverunt eum filii sui et filiæ.
20. Et ait : Abscondam faciem meam ab eis,et considerabo novissima eorum :generatio enim perversa est,et infideles filii.
21. Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus,et irritaverunt in vanitatibus suis :et ego provocabo eos in eo qui non est populus,et in gente stulta irritabo illos.
22. Ignis succensus est in furore meo,et ardebit usque ad inferni novissima :devorabitque terram cum germine suo,et montium fundamenta comburet.
23. Congregabo super eos mala,et sagittas meas complebo in eis.
24. Consumentur fame,et devorabunt eos aves morsu amarissimo :dentes bestiarum immittam in eos,cum furore trahentium super terram, atque serpentium.
25. Foris vastabit eos gladius,et intus pavor,juvenem simul ac virginem,lactentem cum homine sene.
26. Dixi : Ubinam sunt ?cessare faciam ex hominibus memoriam eorum.
27. Sed propter iram inimicorum distuli :ne forte superbirent hostes eorum,et dicerent : Manus nostra excelsa,et non Dominus, fecit hæc omnia.
28. Gens absque consilio est,et sine prudentia.
29. Utinam saperent, et intelligerent,ac novissima providerent.