Deuteronomium 32:1-11 Vulgata Latina (VULG)

1.  Audite, cæli, quæ loquor :audiat terra verba oris mei.

2.  Concrescat ut pluvia doctrina mea,fluat ut ros eloquium meum,quasi imber super herbam,et quasi stillæ super gramina.

3.  Quia nomen Domini invocabo :date magnificentiam Deo nostro.

4.  Dei perfecta sunt opera,et omnes viæ ejus judicia :Deus fidelis, et absque ulla iniquitate,justus et rectus.

5.  Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus :generatio prava atque perversa.

6.  Hæccine reddis Domino,popule stulte et insipiens ?numquid non ipse est pater tuus,qui possedit te, et fecit, et creavit te ?

7.  Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas :interroga patrem tuum,et annuntiabit tibi :majores tuos, et dicent tibi.

8.  Quando dividebat Altissimus gentes,quando separabat filios Adam,constituit terminos populorumjuxta numerum filiorum Israël.

9.  Pars autem Domini, populus ejus :Jacob funiculus hæreditatis ejus.

10.  Invenit eum in terra deserta,in loco horroris, et vastæ solitudinis :circumduxit eum, et docuit :et custodivit quasi pupillam oculi sui.

11.  Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos,et super eos volitans,expandit alas suas, et assumpsit eum,atque portavit in humeris suis.

Deuteronomium 32