Deuteronomium 29:26-29 Vulgata Latina (VULG)

26.  et servierunt diis alienis, et adoraverunt eos, quos nesciebant, et quibus non fuerant attributi :

27.  idcirco iratus est furor Domini contra terram istam, ut induceret super eam omnia maledicta, quæ in hoc volumine scripta sunt :

28.  et ejecit eos de terra sua in ira et in furore, et in indignatione maxima, projecitque in terram alienam, sicut hodie comprobatur.

29.  Abscondita, Domino Deo nostro ; quæ manifesta sunt, nobis et filiis nostris usque in sempiternum, ut faciamus universa verba legis hujus.

Deuteronomium 29