Deuteronomium 28:37-47 Vulgata Latina (VULG)

37.  Et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis, ad quos te introduxerit Dominus.

38.  Sementem multam jacies in terram, et modicum congregabis : quia locustæ devorabunt omnia.

39.  Vineam plantabis, et fodies : et vinum non bibes, nec colliges ex ea quippiam : quoniam vastabitur vermibus.

40.  Olivas habebis in omnibus terminis tuis, et non ungeris oleo : quia defluent, et peribunt.

41.  Filios generabis et filias, et non frueris eis : quoniam ducentur in captivitatem.

42.  Omnes arbores tuas et fruges terræ tuæ rubigo consumet.

43.  Advena, qui tecum versatur in terra, ascendet super te, eritque sublimior : tu autem descendes, et eris inferior.

44.  Ipse fœnerabit tibi, et tu non fœnerabis ei. Ipse erit in caput, et tu eris in caudam.

45.  Et venient super te omnes maledictiones istæ, et persequentes apprehendent te, donec intereas : quia non audisti vocem Domini Dei tui, nec servasti mandata ejus et cæremonias, quas præcepit tibi.

46.  Et erunt in te signa atque prodigia, et in semine tuo usque in sempiternum :

47.  eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio, cordisque lætitia, propter rerum omnium abundantiam.

Deuteronomium 28