1. Præcepit autem Moyses et seniores Israël populo, dicentes : Custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie.
2. Cumque transieritis Jordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides, et calce lævigabis eos,
3. ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus, Jordane transmisso : ut introëas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut juravit patribus tuis.
4. Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie præcipio vobis in monte Hebal, et lævigabis eos calce :
5. et ædificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit,
6. et de saxis informibus et impolitis : et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo,
7. et immolabis hostias pacificas, comedesque ibi, et epulaberis coram Domino Deo tuo.
8. Et scribes super lapides omnia verba legis hujus plane et lucide.
9. Dixeruntque Moyses et sacerdotes Levitici generis ad omnem Israëlem : Attende, et audi, Israël : hodie factus es populus Domini Dei tui :