7. Non abominaberis Idumæum, quia frater tuus est : nec Ægyptium, quia advena fuisti in terra ejus.
8. Qui nati fuerint ex eis, tertia generatione intrabunt in ecclesiam Domini.
9. Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re mala.
10. Si fuerit inter vos homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra,
11. et non revertetur, priusquam ad vesperam lavetur aqua : et post solis occasum regredietur in castra.
12. Habebis locum extra castra, ad quem egrediaris ad requisita naturæ,
13. gerens paxillum in balteo : cumque sederis, fodies per circuitum, et egesta humo operies
14. quo revelatus es : Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum, ut eruat te, et tradat tibi inimicos tuos : et sint castra tua sancta, et nihil in eis appareat fœditatis, ne derelinquat te.
15. Non trades servum domino suo, qui ad te confugerit.
16. Habitabit tecum in loco, qui ei placuerit, et in una urbium tuarum requiescet : ne contristes eum.
17. Non erit meretrix de filiabus Israël, nec scortator de filiis Israël.
18. Non offeres mercedem prostibuli, nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est quod voveris : quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum.
19. Non fœnerabis fratri tuo ad usuram pecuniam, nec fruges, nec quamlibet aliam rem :