Deuteronomium 23:7-15 Vulgata Latina (VULG)

7.  Non abominaberis Idumæum, quia frater tuus est : nec Ægyptium, quia advena fuisti in terra ejus.

8.  Qui nati fuerint ex eis, tertia generatione intrabunt in ecclesiam Domini.

9.  Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re mala.

10.  Si fuerit inter vos homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra,

11.  et non revertetur, priusquam ad vesperam lavetur aqua : et post solis occasum regredietur in castra.

12.  Habebis locum extra castra, ad quem egrediaris ad requisita naturæ,

13.  gerens paxillum in balteo : cumque sederis, fodies per circuitum, et egesta humo operies

14.  quo revelatus es : Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum, ut eruat te, et tradat tibi inimicos tuos : et sint castra tua sancta, et nihil in eis appareat fœditatis, ne derelinquat te.

15.  Non trades servum domino suo, qui ad te confugerit.

Deuteronomium 23