Deuteronomium 22:13-18 Vulgata Latina (VULG)

13.  Si duxerit vir uxorem, et postea odio habuerit eam,

14.  quæsieritque occasiones quibus dimittat eam, objiciens ei nomen pessimum, et dixerit : Uxorem hanc accepi, et ingressus ad eam non inveni virginem :

15.  tollent eam pater et mater ejus, et ferent secum signa virginitatis ejus ad seniores urbis qui in porta sunt :

16.  et dicet pater : Filiam meam dedi huic uxorem : quam quia odit,

17.  imponit ei nomen pessimum, ut dicat : Non inveni filiam tuam virginem : et ecce hæc sunt signa virginitatis filiæ meæ. Expandent vestimentum coram senioribus civitatis :

18.  apprehendentque senes urbis illius virum, et verberabunt illum,

Deuteronomium 22