13. Surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared, venimus ad eum.
14. Tempus autem, quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared, triginta et octo annorum fuit : donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris, sicut juraverat Dominus :
15. cujus manus fuit adversum eos, ut interirent de castrorum medio.
16. Postquam autem universi ceciderunt pugnatores,
17. locutus est Dominus ad me, dicens :
18. Tu transibis hodie terminos Moab, urbem nomine Ar :
19. et accedens in vicina filiorum Ammon, cave ne pugnes contra eos, nec movearis ad prælium : non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon, quia filiis Loth dedi eam in possessionem.
20. Terra gigantum reputata est : et in ipsa olim habitaverunt gigantes, quos Ammonitæ vocant Zomzommim,
21. populus magnus, et multus, et proceræ longitudinis, sicut Enacim, quos delevit Dominus a facie eorum : et fecit illos habitare pro eis,
22. sicut fecerat filiis Esau, qui habitant in Seir, delens Horrhæos, et terram eorum illis tradens, quam possident usque in præsens.
23. Hevæos quoque, qui habitabant in Haserim usque Gazan, Cappadoces expulerunt : qui egressi de Cappadocia deleverunt eos, et habitaverunt pro illis.
24. Surgite, et transite torrentem Arnon : ecce tradidi in manu tua Sehon regem Hesebon Amorrhæum, et terram ejus incipe possidere, et committe adversus eum prælium.
25. Hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos, qui habitant sub omni cælo : ut audito nomine tuo paveant, et in morem parturientium contremiscant, et dolore teneantur.
26. Misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Sehon regem Hesebon verbis pacificis, dicens :
27. Transibimus per terram tuam : publica gradiemur via ; non declinabimus neque ad dexteram, neque ad sinistram.