Deuteronomium 14:11-19 Vulgata Latina (VULG)

11.  Omnes aves mundas comedite.

12.  Immundas ne comedatis : aquilam scilicet, et gryphem, et haliæetum,

13.  ixion et vulturem ac milvum juxta genus suum :

14.  et omne corvini generis,

15.  et struthionem, ac noctuam, et larum, atque accipitrem juxta genus suum :

16.  herodium ac cygnum, et ibin,

17.  ac mergulum, porphyrionem, et nycticoracem,

18.  onocrotalum, et charadrium, singula in genere suo : upupam quoque et vespertilionem.

19.  Et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit, et non comedetur.

Deuteronomium 14