Deuteronomium 13:5-9 Vulgata Latina (VULG)

5.  Propheta autem ille aut fictor somniorum interficietur : quia locutus est ut vos averteret a Domino Deo vestro, qui eduxit vos de terra Ægypti, et redemit vos de domo servitutis : ut errare te faceret de via, quam tibi præcepit Dominus Deus tuus : et auferes malum de medio tui.

6.  Si tibi voluerit persuadere frater tuus filius matris tuæ, aut filius tuus vel filia, sive uxor quæ est in sinu tuo, aut amicus, quem diligis ut animam tuam, clam dicens : Eamus, et serviamus diis alienis, quos ignoras tu, et patres tui,

7.  cunctarum in circuitu gentium, quæ juxta vel procul sunt, ab initio usque ad finem terræ,

8.  non acquiescas ei, nec audias, neque parcat ei oculus tuus ut miserearis et occultes eum,

9.  sed statim interficies : sit primum manus tua super eum, et postea omnis populus mittat manum.

Deuteronomium 13