Deuteronomium 12:23-26 Vulgata Latina (VULG)

23.  Hoc solum cave, ne sanguinem comedas : sanguis enim eorum pro anima est, et idcirco non debes animam comedere cum carnibus :

24.  sed super terram fundes quasi aquam,

25.  ut bene sit tibi et filiis tuis post te, cum feceris quod placet in conspectu Domini.

26.  Quæ autem sanctificaveris, et voveris Domino, tolles, et venies ad locum, quem elegerit Dominus :

Deuteronomium 12