21. vide terram, quam Dominus Deus tuus dat tibi : ascende et posside eam, sicut locutus est Dominus Deus noster patribus tuis : noli timere, nec quidquam paveas.
22. Et accessistis ad me omnes, atque dixistis : Mittamus viros qui considerent terram : et renuntient per quod iter debeamus ascendere, et ad quas pergere civitates.
23. Cumque mihi sermo placuisset, misi ex vobis duodecim viros, singulos de tribubus suis.
24. Qui cum perrexissent, et ascendissent in montana, venerunt usque ad Vallem botri : et considerata terra,