Canticum Canticorum 8:3-9 Vulgata Latina (VULG)

3.  Læva ejus sub capite meo,et dextera illius amplexabitur me.

4.   Adjuro vos, filiæ Jerusalem,ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam,donec ipsa velit.

5.   Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens,innixa super dilectum suum ?Sub arbore malo suscitavi te ;ibi corrupta est mater tua,ibi violata est genitrix tua.

6.   Pone me ut signaculum super cor tuum,ut signaculum super brachium tuum,quia fortis est ut mors dilectio,dura sicut infernus æmulatio :lampades ejus lampades ignis atque flammarum.

7.  Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem,nec flumina obruent illam.Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione,quasi nihil despiciet eam.

8.   Soror nostra parva,et ubera non habet ;quid faciemus sorori nostræin die quando alloquenda est ?

9.  Si murus est,ædificemus super eum propugnacula argentea ;si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.

Canticum Canticorum 8