Canticum Canticorum 6:4-12 Vulgata Latina (VULG)

4.  Averte oculos tuos a me,quia ipsi me avolare fecerunt.Capilli tui sicut grex caprarumquæ apparuerunt de Galaad.

5.  Dentes tui sicut grex oviumquæ ascenderunt de lavacro :omnes gemellis fœtibus,et sterilis non est in eis.

6.  Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ,absque occultis tuis.

7.  Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ,et adolescentularum non est numerus.

8.  Una est columba mea, perfecta mea,una est matris suæ, electa genetrici suæ.Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt ;reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam.

9.  Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens,pulchra ut luna, electa ut sol,terribilis ut castrorum acies ordinata ?

10.   Descendi in hortum nucum,ut viderem poma convallium,et inspicerem si floruisset vinea,et germinassent mala punica.

11.  Nescivi : anima mea conturbavit me,propter quadrigas Aminadab.

12.   Revertere, revertere, Sulamitis !revertere, revertere ut intueamur te.

Canticum Canticorum 6