Canticum Canticorum 6:3-8 Vulgata Latina (VULG)

3.   Pulchra es, amica mea ;suavis, et decora sicut Jerusalem ;terribilis ut castrorum acies ordinata.

4.  Averte oculos tuos a me,quia ipsi me avolare fecerunt.Capilli tui sicut grex caprarumquæ apparuerunt de Galaad.

5.  Dentes tui sicut grex oviumquæ ascenderunt de lavacro :omnes gemellis fœtibus,et sterilis non est in eis.

6.  Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ,absque occultis tuis.

7.  Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ,et adolescentularum non est numerus.

8.  Una est columba mea, perfecta mea,una est matris suæ, electa genetrici suæ.Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt ;reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam.

Canticum Canticorum 6