5. Nolite me considerare quod fusca sim,quia decoloravit me sol.Filii matris meæ pugnaverunt contra me ;posuerunt me custodem in vineis :vineam meam non custodivi.
6. Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas,ubi cubes in meridie,ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
7. Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres,egredere, et abi post vestigia gregum,et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.
8. Equitatui meo in curribus Pharaonisassimilavi te, amica mea.
9. Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis ;collum tuum sicut monilia.
10. Murenulas aureas faciemus tibi,vermiculatas argento.
11. Dum esset rex in accubitu suo,nardus mea dedit odorem suum.
12. Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi ;inter ubera mea commorabitur.