34. Similiter neque dare divitias possunt, neque malum retribuere. Si quis illis votum voverit et non reddiderit, neque hoc requirunt.
35. Hominem a morte non liberant, neque infirmum a potentiori eripiunt.
36. Hominem cæcum ad visum non restituunt ; de necessitate hominem non liberabunt.
37. Viduæ non miserebuntur, neque orphanis benefacient.
38. Lapidibus de monte similes sunt dii illorum, lignei, et lapidei, et aurei, et argentei : qui autem colunt ea, confundentur.
39. Quomodo ergo æstimandum est aut dicendum illos esse deos ?
40. Adhuc enim ipsis Chaldæis non honorantibus ea : qui cum audierint mutum non posse loqui, offerunt illud ad Bel, postulantes ab eo loqui :
41. quasi possint sentire qui non habent motum ! Et ipsi, cum intellexerint, relinquent ea : sensum enim non habent ipsi dii illorum.
42. Mulieres autem circumdatæ funibus in viis sedent, succendentes ossa olivarum :
43. cum autem aliqua ex ipsis, attracta ab aliquo transeunte, dormierit cum eo, proximæ suæ exprobrat quod ea non sit digna habita, sicut ipsa, neque funis ejus diruptus sit.