Baruch 6:32-42 Vulgata Latina (VULG)

32.  Vestimenta eorum auferunt sacerdotes, et vestiunt uxores suas et filios suos.

33.  Neque si quid mali patiuntur ab aliquo, neque si quid boni, poterunt retribuere : neque regem constituere possunt, neque auferre.

34.  Similiter neque dare divitias possunt, neque malum retribuere. Si quis illis votum voverit et non reddiderit, neque hoc requirunt.

35.  Hominem a morte non liberant, neque infirmum a potentiori eripiunt.

36.  Hominem cæcum ad visum non restituunt ; de necessitate hominem non liberabunt.

37.  Viduæ non miserebuntur, neque orphanis benefacient.

38.  Lapidibus de monte similes sunt dii illorum, lignei, et lapidei, et aurei, et argentei : qui autem colunt ea, confundentur.

39.  Quomodo ergo æstimandum est aut dicendum illos esse deos ?

40.  Adhuc enim ipsis Chaldæis non honorantibus ea : qui cum audierint mutum non posse loqui, offerunt illud ad Bel, postulantes ab eo loqui :

41.  quasi possint sentire qui non habent motum ! Et ipsi, cum intellexerint, relinquent ea : sensum enim non habent ipsi dii illorum.

42.  Mulieres autem circumdatæ funibus in viis sedent, succendentes ossa olivarum :

Baruch 6