20. Nigræ fiunt facies eorum a fumo qui in domo fit.
21. Supra corpus eorum et supra caput eorum volant noctuæ, et hirundines, et aves etiam, similiter et cattæ.
22. Unde sciatis quia non sunt dii : ne ergo timueritis eos.
23. Aurum etiam quod habent ad speciem est : nisi aliquis exterserit æruginem, non fulgebunt : neque enim dum conflarentur, sentiebant.
24. Ex omni pretio empta sunt, in quibus spiritus non inest ipsis.
25. Sine pedibus, in humeris portantur, ostentantes ignobilitatem suam hominibus : confundantur etiam qui colunt ea.
26. Propterea si ceciderint in terram, a semetipsis non consurgunt : neque si quis eum statuerit rectum, per semetipsum stabit : sed sicut mortuis munera eorum illis apponentur.
27. Hostias illorum vendunt sacerdotes ipsorum, et abutuntur : similiter et mulieres eorum decerpentes, neque infirmo, neque mendicanti, aliquid impertiunt.
28. De sacrificiis eorum fœtæ et menstruatæ contingunt. Sciens itaque ex his quia non sunt dii, ne timeatis eos.
29. Unde enim vocantur dii ? quia mulieres apponunt diis argenteis, et aureis, et ligneis :
30. et in domibus eorum sacerdotes sedent habentes tunicas scissas, et capita et barbam rasam, quorum capita nuda sunt.
31. Rugiunt autem clamantes contra deos suos sicut in cœna mortui.
32. Vestimenta eorum auferunt sacerdotes, et vestiunt uxores suas et filios suos.