13. Sceptrum autem habet ut homo, sicut judex regionis, qui in se peccantem non interficit.
14. Habet etiam in manu gladium et securim, se autem de bello et a latronibus non liberat. Unde vobis notum sit quia non sunt dii :
15. non ergo timueritis eos. Sicut enim vas hominis confractum inutile efficitur, tales sunt et dii illorum.
16. Constitutis illis in domo, oculi eorum pleni sunt pulvere a pedibus introëuntium.
17. Et sicut alicui qui regem offendit circumseptæ sunt januæ, aut sicut ad sepulchrum adductum mortuum : ita tutantur sacerdotes ostia clausuris et seris, ne a latronibus expolientur.