Baruch 4:20-37 Vulgata Latina (VULG)

20.  Exui me stola pacis,indui autem me sacco obsecrationis,et clamabo ad Altissimum in diebus meis.

21.  Animæquiores estote, filii ; clamate ad Dominum,et eripiet vos de manu principum inimicorum.

22.  Ego enim speravi in æternum salutem vestram,et venit mihi gaudium a Sancto, super misericordiaquæ veniet vobis ab æterno salutari nostro.

23.  Emisi enim vos cum luctu et ploratu :reducet autem vos mihi Dominuscum gaudio et jucunditate in sempiternum.

24.  Sicut enim viderunt vicinæ Sion captivitatem vestram a Deo,sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo,quæ superveniet vobis cum honore magno et splendore æterno.

25.  Filii, patienter sustinete iram quæ supervenit vobis :persecutus est enim te inimicus tuus :sed cito videbis perditionem ipsius,et super cervices ipsius ascendes.

26.  Delicati mei ambulaverunt vias asperas :ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis.

27.  Animæquiores estote, filii, et proclamate ad Dominum :erit enim memoria vestra ab eo qui duxit vos.

28.  Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo,decies tantum iterum convertentes requiretis eum :

29.  qui enim induxit vobis mala,ipse rursum adducet vobis sempiternam jucunditatem cum salute vestra.

30.  Animæquior esto, Jerusalem :exhortatur enim te, qui te nominavit.

31.  Nocentes peribunt, qui te vexaverunt :et qui gratulati sunt in tua ruina, punientur.

32.  Civitates quibus servierunt filii tui, punientur,et quæ accepit filios tuos.

33.  Sicut enim gavisa est in tua ruina, et lætata est in casu tuo,sic contristabitur in sua desolatione,

34.  et amputabitur exsultatio multitudinis ejus,et gaudimonium ejus erit in luctum.

35.  Ignis enim superveniet ei ab Æterno in longiturnis diebus,et habitabitur a dæmoniis in multitudine temporis.

36.  Circumspice, Jerusalem, ad orientem,et vide jucunditatem a Deo tibi venientem.

37.  Ecce enim veniunt filii tui, quos dimisisti dispersos :veniunt collecti ab oriente usque ad occidentem, in verbo Sancti,gaudentes in honorem Dei.

Baruch 4