Baruch 4:15-25 Vulgata Latina (VULG)

15.  Adduxit enim super illos gentem de longinquo,gentem improbam, et alterius linguæ,

16.  qui non sunt reveriti senem,neque puerorum miserti sunt,et abduxerunt dilectos viduæ,et a filiis unicam desolaverunt.

17.  Ego autem, quid possum adjuvare vos ?

18.  qui enim adduxit super vos mala,ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum.

19.  Ambulate, filii, ambulate :ego enim derelicta sum sola.

20.  Exui me stola pacis,indui autem me sacco obsecrationis,et clamabo ad Altissimum in diebus meis.

21.  Animæquiores estote, filii ; clamate ad Dominum,et eripiet vos de manu principum inimicorum.

22.  Ego enim speravi in æternum salutem vestram,et venit mihi gaudium a Sancto, super misericordiaquæ veniet vobis ab æterno salutari nostro.

23.  Emisi enim vos cum luctu et ploratu :reducet autem vos mihi Dominuscum gaudio et jucunditate in sempiternum.

24.  Sicut enim viderunt vicinæ Sion captivitatem vestram a Deo,sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo,quæ superveniet vobis cum honore magno et splendore æterno.

25.  Filii, patienter sustinete iram quæ supervenit vobis :persecutus est enim te inimicus tuus :sed cito videbis perditionem ipsius,et super cervices ipsius ascendes.

Baruch 4