13. Justitias autem ipsius nescierunt,nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei,neque per semitas veritatis ejus cum justitia ingressi sunt.
14. Veniant confines Sion,et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum,quam superduxit illis Æternus.
15. Adduxit enim super illos gentem de longinquo,gentem improbam, et alterius linguæ,
16. qui non sunt reveriti senem,neque puerorum miserti sunt,et abduxerunt dilectos viduæ,et a filiis unicam desolaverunt.
17. Ego autem, quid possum adjuvare vos ?
18. qui enim adduxit super vos mala,ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum.
19. Ambulate, filii, ambulate :ego enim derelicta sum sola.
20. Exui me stola pacis,indui autem me sacco obsecrationis,et clamabo ad Altissimum in diebus meis.
21. Animæquiores estote, filii ; clamate ad Dominum,et eripiet vos de manu principum inimicorum.