12. Nemo gaudeat super me viduam et desolatam :a multis derelicta sum propter peccata filiorum meorum,quia declinaverunt a lege Dei.
13. Justitias autem ipsius nescierunt,nec ambulaverunt per vias mandatorum Dei,neque per semitas veritatis ejus cum justitia ingressi sunt.
14. Veniant confines Sion,et memorentur captivitatem filiorum et filiarum mearum,quam superduxit illis Æternus.
15. Adduxit enim super illos gentem de longinquo,gentem improbam, et alterius linguæ,
16. qui non sunt reveriti senem,neque puerorum miserti sunt,et abduxerunt dilectos viduæ,et a filiis unicam desolaverunt.
17. Ego autem, quid possum adjuvare vos ?
18. qui enim adduxit super vos mala,ipse vos eripiet de manibus inimicorum vestrorum.
19. Ambulate, filii, ambulate :ego enim derelicta sum sola.
20. Exui me stola pacis,indui autem me sacco obsecrationis,et clamabo ad Altissimum in diebus meis.
21. Animæquiores estote, filii ; clamate ad Dominum,et eripiet vos de manu principum inimicorum.
22. Ego enim speravi in æternum salutem vestram,et venit mihi gaudium a Sancto, super misericordiaquæ veniet vobis ab æterno salutari nostro.
23. Emisi enim vos cum luctu et ploratu :reducet autem vos mihi Dominuscum gaudio et jucunditate in sempiternum.
24. Sicut enim viderunt vicinæ Sion captivitatem vestram a Deo,sic videbunt et in celeritate salutem vestram a Deo,quæ superveniet vobis cum honore magno et splendore æterno.
25. Filii, patienter sustinete iram quæ supervenit vobis :persecutus est enim te inimicus tuus :sed cito videbis perditionem ipsius,et super cervices ipsius ascendes.
26. Delicati mei ambulaverunt vias asperas :ducti sunt enim ut grex direptus ab inimicis.
27. Animæquiores estote, filii, et proclamate ad Dominum :erit enim memoria vestra ab eo qui duxit vos.
28. Sicut enim fuit sensus vester ut erraretis a Deo,decies tantum iterum convertentes requiretis eum :