7. quia propter hoc dedisti timorem tuum in cordibus nostris,et ut invocemus nomen tuum,et laudemus te in captivitate nostra,quia convertimur ab iniquitate patrum nostrorum,qui peccaverunt ante te.
8. Et ecce nos in captivitate nostra sumus hodie,qua nos dispersisti in improperium,et in maledictum, et in peccatum,secundum omnes iniquitates patrum nostrorum,qui recesserunt a te, Domine Deus noster.
9. Audi, Israël, mandata vitæ :auribus percipe, ut scias prudentiam.
10. Quid est, Israël, quod in terra inimicorum es,
11. inveterasti in terra aliena,coinquinatus es cum mortuis,deputatus es cum descendentibus in infernum ?
12. Dereliquisti fontem sapientiæ :
13. nam si in via Dei ambulasses,habitasses utique in pace sempiterna.
14. Disce ubi sit prudentia,ubi sit virtus, ubi sit intellectus,ut scias simul ubi sit longiturnitas vitæ et victus,ubi sit lumen oculorum, et pax.
15. Quis invenit locum ejus ?et quis intravit in thesauros ejus ?
16. Ubi sunt principes gentium,et qui dominantur super bestias quæ sunt super terram ?
17. qui in avibus cæli ludunt,
18. qui argentum thesaurizant, et aurum,in quo confidunt homines,et non est finis acquisitionis eorum ?qui argentum fabricant, et solliciti sunt,nec est inventio operum illorum ?
19. Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt,et alii loco eorum surrexerunt.
20. Juvenes viderunt lumen, et habitaverunt super terram,viam autem disciplinæ ignoraverunt,