Baruch 3:21-32 Vulgata Latina (VULG)

21.  neque intellexerunt semitas ejus,neque filii eorum susceperunt eam :a facie ipsorum longe facta est ;

22.  non est audita in terra Chanaan,neque visa est in Theman.

23.  Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quæ de terra est,negotiatores Merrhæ et Theman,et fabulatores, et exquisitores prudentiæ et intelligentiæ :viam autem sapientiæ nescierunt,neque commemorati sunt semitas ejus.

24.  O Israël, quam magna est domus Dei,et ingens locus possessionis ejus !

25.  magnus est, et non habet finem :excelsus, et immensus.

26.  Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt,statura magna, scientes bellum.

27.  Non hos elegit Dominus,neque viam disciplinæ invenerunt :propterea perierunt,

28.  et quoniam non habuerunt sapientiam,interierunt propter suam insipientiam.

29.  Quis ascendit in cælum, et accepit eam,et eduxit eam de nubibus ?

30.  Quis transfretavit mare, et invenit illam, et attulit illam super aurum electum ?

31.  Non est qui possit scire vias ejus,neque qui exquirat semitas ejus :

32.  sed qui scit universa novit eam,et adinvenit eam prudentia suaqui præparavit terram in æterno tempore :et replevit eam pecudibus et quadrupedibus

Baruch 3