21. neque intellexerunt semitas ejus,neque filii eorum susceperunt eam :a facie ipsorum longe facta est ;
22. non est audita in terra Chanaan,neque visa est in Theman.
23. Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quæ de terra est,negotiatores Merrhæ et Theman,et fabulatores, et exquisitores prudentiæ et intelligentiæ :viam autem sapientiæ nescierunt,neque commemorati sunt semitas ejus.
24. O Israël, quam magna est domus Dei,et ingens locus possessionis ejus !
25. magnus est, et non habet finem :excelsus, et immensus.
26. Ibi fuerunt gigantes nominati illi, qui ab initio fuerunt,statura magna, scientes bellum.