15. Quis invenit locum ejus ?et quis intravit in thesauros ejus ?
16. Ubi sunt principes gentium,et qui dominantur super bestias quæ sunt super terram ?
17. qui in avibus cæli ludunt,
18. qui argentum thesaurizant, et aurum,in quo confidunt homines,et non est finis acquisitionis eorum ?qui argentum fabricant, et solliciti sunt,nec est inventio operum illorum ?
19. Exterminati sunt, et ad inferos descenderunt,et alii loco eorum surrexerunt.
20. Juvenes viderunt lumen, et habitaverunt super terram,viam autem disciplinæ ignoraverunt,
21. neque intellexerunt semitas ejus,neque filii eorum susceperunt eam :a facie ipsorum longe facta est ;
22. non est audita in terra Chanaan,neque visa est in Theman.
23. Filii quoque Agar, qui exquirunt prudentiam quæ de terra est,negotiatores Merrhæ et Theman,et fabulatores, et exquisitores prudentiæ et intelligentiæ :viam autem sapientiæ nescierunt,neque commemorati sunt semitas ejus.