4. Et dedit eos sub manu regum omnium qui sunt in circuitu nostro,in improperium et in desolationem in omnibus populisin quibus nos dispersit Dominus :
5. et facti sumus subtus, et non supra,quia peccavimus Domino Deo nostro,non obaudiendo voci ipsius.
6. Domino Deo nostro justitia,nobis autem et patribus nostris confusio faciei,sicut est dies hæc :
7. quia locutus est Dominus super nos omnia mala hæcquæ venerunt super nos :
8. et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri,ut reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis.
9. Et vigilavit Dominus in malis,et adduxit ea super nos :quia justus est Dominus in omnibus operibus suisquæ mandavit nobis,
10. et non audivimus vocem ipsiusut iremus in præceptis Domini,quæ dedit ante faciem nostram.
11. Et nunc, Domine Deus Israël,qui eduxisti populum tuum de terra Ægyptiin manu valida, et in signis, et in prodigiis,et in virtute tua magna, et in brachio excelso,et fecisti tibi nomen sicut est dies iste :
12. peccavimus, impie egimus,inique gessimus, Domine Deus noster,in omnibus justitiis tuis.
13. Avertatur ira tua a nobis,quia derelicti sumus pauci inter gentes ubi dispersisti nos.
14. Exaudi, Domine, preces nostras et orationes nostras,et educ nos propter te,et da nobis invenire gratiam ante faciem eorum qui nos abduxerunt :
15. ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster,et quia nomen tuum invocatum est super Israël,et super genus ipsius.
16. Respice, Domine, de domo sancta tua in nos,et inclina aurem tuam, et exaudi nos.
17. Aperi oculos tuos et vide :quia non mortui qui sunt in inferno,quorum spiritus acceptus est a visceribus suis,dabunt honorem et justificationem Domino :