Baruch 2:28-35 Vulgata Latina (VULG)

28.  sicut locutus es in manu pueri tui Moysi,in die qua præcepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israël,

29.  dicens : Si non audieritis vocem meam,multitudo hæc magna convertetur in minimam inter gentes,quo ego eos dispergam :

30.  quia scio quod me non audiet populus :populus est enim dura cervice.Et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suæ,

31.  et scient quia ego sum Dominus Deus eorum :et dabo eis cor, et intelligent ;aures, et audient :

32.  et laudabunt me in terra captivitatis suæ,et memores erunt nominis mei,

33.  et avertent se a dorso suo duro,et a malignitatibus suis :quia reminiscentur viam patrum suorum,qui peccaverunt in me.

34.  Et revocabo illos in terram quam juravi patribus eorum,Abraham, Isaac, et Jacob :et dominabuntur ejus, et multiplicabo eos,et non minorabuntur :

35.  et statuam illis testamentum alterum sempiternum,ut sim illis in Deum,et ipsi erunt mihi in populum :et non movebo amplius populum meum, filios Israël,a terra quam dedi illis.

Baruch 2