Baruch 2:15-30 Vulgata Latina (VULG)

15.  ut sciat omnis terra quia tu es Dominus Deus noster,et quia nomen tuum invocatum est super Israël,et super genus ipsius.

16.  Respice, Domine, de domo sancta tua in nos,et inclina aurem tuam, et exaudi nos.

17.  Aperi oculos tuos et vide :quia non mortui qui sunt in inferno,quorum spiritus acceptus est a visceribus suis,dabunt honorem et justificationem Domino :

18.  sed anima quæ tristis est super magnitudine mali,et incedit curva et infirma,et oculi deficientes, et anima esuriens,dat tibi gloriam et justitiam Domino.

19.  Quia non secundum justitias patrum nostrorumnos fundimus preces et petimus misericordiamante conspectum tuum, Domine Deus noster :

20.  sed quia misisti iram tuam et furorem tuum super nos,sicut locutus es in manu puerorum tuorum prophetarum,dicens :

21.  Sic dicit Dominus :Inclinate humerum vestrum et cervicem vestram,et opera facite regi Babylonis,et sedebitis in terra quam dedi patribus vestris.

22.  Quod si non audieritis vocem Domini Dei vestri,operari regi Babyloniæ,defectionem vestram faciam de civitatibus Juda,et a foris Jerusalem,

23.  et auferam a vobis vocem jucunditatis et vocem gaudii,et vocem sponsi et vocem sponsæ,et erit omnis terra sine vestigio ab inhabitantibus eam.

24.  Et non audierunt vocem tuam,ut operarentur regi Babylonis :et statuisti verba tua,quæ locutus es in manibus puerorum tuorum prophetarum,ut transferrentur ossa regum nostrorumet ossa patrum nostrorum de loco suo :

25.  et ecce projecta sunt in calore solis et in gelu noctis,et mortui sunt in doloribus pessimis,in fame et in gladio, et in emissione.

26.  Et posuisti templum in quo invocatum est nomen tuum in ipsosicut hæc dies,propter iniquitatem domus Israël et domus Juda.

27.  Et fecisti in nobis, Domine Deus noster,secundum omnem bonitatem tuamet secundum omnem miserationem tuam illam magnam :

28.  sicut locutus es in manu pueri tui Moysi,in die qua præcepisti ei scribere legem tuam coram filiis Israël,

29.  dicens : Si non audieritis vocem meam,multitudo hæc magna convertetur in minimam inter gentes,quo ego eos dispergam :

30.  quia scio quod me non audiet populus :populus est enim dura cervice.Et convertetur ad cor suum in terra captivitatis suæ,

Baruch 2