Baruch 2:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  Propter quod statuit Dominus Deus noster verbum suum,quod locutus est ad nos,et ad judices nostros qui judicaverunt Israël,et ad reges nostros, et ad principes nostros,et ad omnem Israël et Juda :

2.  ut adduceret Dominus super nos mala magna,quæ non sunt facta sub cæloquemadmodum facta sunt in Jerusalem,secundum quæ scripta sunt in lege Moysi,

3.  et manducaret homo carnes filii sui et carnes filiæ suæ.

4.  Et dedit eos sub manu regum omnium qui sunt in circuitu nostro,in improperium et in desolationem in omnibus populisin quibus nos dispersit Dominus :

5.  et facti sumus subtus, et non supra,quia peccavimus Domino Deo nostro,non obaudiendo voci ipsius.

6.  Domino Deo nostro justitia,nobis autem et patribus nostris confusio faciei,sicut est dies hæc :

7.  quia locutus est Dominus super nos omnia mala hæcquæ venerunt super nos :

8.  et non sumus deprecati faciem Domini Dei nostri,ut reverteremur unusquisque nostrum a viis nostris pessimis.

9.  Et vigilavit Dominus in malis,et adduxit ea super nos :quia justus est Dominus in omnibus operibus suisquæ mandavit nobis,

10.  et non audivimus vocem ipsiusut iremus in præceptis Domini,quæ dedit ante faciem nostram.

Baruch 2