Apocalypsis 21:18-27 Vulgata Latina (VULG)

18.  Et erat structura muri ejus ex lapide jaspide : ipsa vero civitas aurum mundum simile vitro mundo.

19.  Et fundamenta muri civitatis omni lapide pretioso ornata. Fundamentum primum, jaspis : secundum, sapphirus : tertium, calcedonius : quartum, smaragdus :

20.  quintum, sardonyx : sextum, sardius : septimum, chrysolithus : octavum, beryllus : nonum, topazius : decimum, chrysoprasus : undecimum, hyacinthus : duodecimum, amethystus.

21.  Et duodecim portæ, duodecim margaritæ sunt, per singulas : et singulæ portæ erant ex singulis margaritis : et platea civitatis aurum mundum, tamquam vitrum perlucidum.

22.  Et templum non vidi in ea : Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus.

23.  Et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus.

24.  Et ambulabunt gentes in lumine ejus : et reges terræ afferent gloriam suam et honorem in illam.

25.  Et portæ ejus non claudentur per diem : nox enim non erit illic.

26.  Et afferent gloriam et honorem gentium in illam.

27.  Non intrabit in eam aliquod coinquinatum, aut abominationem faciens et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitæ Agni.

Apocalypsis 21