Apocalypsis 2:12-29 Vulgata Latina (VULG)

12.  Et angelo Pergami ecclesiæ scribe : Hæc dicit qui habet rhomphæam utraque parte acutam :

13.  Scio ubi habitas, ubi sedes est Satanæ : et tenes nomen meum, et non negasti fidem meam. Et in diebus illis Antipas testis meus fidelis, qui occisus est apud vos ubi Satanas habitat.

14.  Sed habeo adversus te pauca : quia habes illic tenentes doctrinam Balaam, qui docebat Balac mittere scandalum coram filiis Israël, edere, et fornicari :

15.  ita habes et tu tenentes doctrinam Nicolaitarum.

16.  Similiter pœnitentiam age : si quominus veniam tibi cito, et pugnabo cum illis in gladio oris mei.

17.  Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis : Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum : et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit.

18.  Et angelo Thyatiræ ecclesiæ scribe : Hæc dicit Filius Dei, qui habet oculos tamquam flammam ignis, et pedes ejus similes auricalco :

19.  Novi opera tua, et fidem, et caritatem tuam, et ministerium, et patientiam tuam, et opera tua novissima plura prioribus.

20.  Sed habeo adversus te pauca : quia permittis mulierem Jezabel, quæ se dicit propheten, docere, et seducere servos meos, fornicari, et manducare de idolothytis.

21.  Et dedi illi tempus ut pœnitentiam ageret : et non vult pœnitere a fornicatione sua.

22.  Ecce mittam eam in lectum : et qui mœchantur cum ea, in tribulatione maxima erunt, nisi pœnitentiam ab operibus suis egerint.

23.  Et filios ejus interficiam in morte, et scient omnes ecclesiæ, quia ego sum scrutans renes, et corda : et dabo unicuique vestrum secundum opera sua. Vobis autem dico,

24.  et ceteris qui Thyatiræ estis : quicumque non habent doctrinam hanc, et qui non cognoverunt altitudines Satanæ, quemadmodum dicunt, non mittam super vos aliud pondus :

25.  tamen id quod habetis, tenete donec veniam.

26.  Et qui vicerit, et custodierit usque in finem opera mea, dabo illi potestatem super gentes,

27.  et reget eas in virga ferrea, et tamquam vas figuli confringentur,

28.  sicut et ego accepi a Patre meo : et dabo illi stellam matutinam.

29.  Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis.

Apocalypsis 2