Apocalypsis 2:1-5 Vulgata Latina (VULG)

1.  Angelo Ephesi ecclesiæ scribe : Hæc dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum :

2.  Scio opera tua, et laborem, et patientiam tuam, et quia non potes sustinere malos : et tentasti eos, qui se dicunt apostolos esse, et non sunt : et invenisti eos mendaces :

3.  et patientiam habes, et sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti.

4.  Sed habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti.

5.  Memor esto itaque unde excideris : et age pœnitentiam, et prima opera fac : sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco suo, nisi pœnitentiam egeris.

Apocalypsis 2