Apocalypsis 1:10-19 Vulgata Latina (VULG)

10.  fui in spiritu in dominica die, et audivi post me vocem magnam tamquam tubæ,

11.  dicentis : Quod vides, scribe in libro : et mitte septem ecclesiis, quæ sunt in Asia, Epheso, et Smyrnæ, et Pergamo, et Thyatiræ, et Sardis, et Philadelphiæ, et Laodiciæ.

12.  Et conversus sum ut viderem vocem, quæ loquebatur mecum : et conversus vidi septem candelabra aurea :

13.  et in medio septem candelabrorum aureorum, similem Filio hominis vestitum podere, et præcinctum ad mamillas zona aurea :

14.  caput autem ejus, et capilli erant candidi tamquam lana alba, et tamquam nix, et oculi ejus tamquam flamma ignis :

15.  et pedes ejus similes auricalco, sicut in camino ardenti, et vox illius tamquam vox aquarum multarum :

16.  et habebat in dextera sua stellas septem : et de ore ejus gladius utraque parte acutus exibat : et facies ejus sicut sol lucet in virtute sua.

17.  Et cum vidissem eum, cecidi ad pedes ejus tamquam mortuus. Et posuit dexteram suam super me, dicens : Noli timere : ego sum primus, et novissimus,

18.  et vivus, et fui mortuus, et ecce sum vivens in sæcula sæculorum : et habeo claves mortis, et inferni.

19.  Scribe ergo quæ vidisti, et quæ sunt, et quæ oportet fieri post hæc.

Apocalypsis 1