Amos 6:3-13 Vulgata Latina (VULG)

3.  Qui separati estis in diem malum,et appropinquatis solio iniquitatis ;

4.  qui dormitis in lectis eburneis,et lascivitis in stratis vestris ;qui comeditis agnum de grege,et vitulos de medio armenti ;

5.  qui canitis ad vocem psalterii,sicut David putaverunt se habere vasa cantici,

6.  bibentes vinum in phialis,et optimo unguento delibuti,et nihil patiebantur super contritione Joseph.

7.  Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium,et auferetur factio lascivientium.

8.  Juravit Dominus Deus in anima sua,dicit Dominus Deus exercituum :Detestor ego superbiam Jacob,et domos ejus odi,et tradam civitatem cum habitatoribus suis.

9.  Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una,et ipsi morientur.

10.  Et tollet eum propinquus suus, et comburet eum,ut efferat ossa de domo ;et dicet ei, qui in penetralibus domus est :Numquid adhuc est penes te ?

11.  Et respondebit : Finis est.Et dicet ei : Tace,et non recorderis nominis Domini.

12.  Quia ecce Dominus mandabit,et percutiet domum majorem ruinis,et domum minorem scissionibus.

13.  Numquid currere queunt in petris equi,aut arari potest in bubalis ?quoniam convertistis in amaritudinem judicium,et fructum justitiæ in absinthium.

Amos 6