Amos 5:12-16 Vulgata Latina (VULG)

12.  Quia cognovi multa scelera vestra,et fortia peccata vestra :hostes justi, accipientes munus,et pauperes deprimentes in porta.

13.  Ideo prudens in tempore illo tacebit,quia tempus malum est.

14.  Quærite bonum, et non malum, ut vivatis ;et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis.

15.  Odite malum et diligite bonum,et constituite in porta judicium :si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph.

16.  Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum, dominator :In omnibus plateis planctus ;et in cunctis quæ foris sunt, dicetur : Væ, væ !et vocabunt agricolam ad luctum,et ad planctum eos qui sciunt plangere.

Amos 5