Amos 4:4-8 Vulgata Latina (VULG)

4.  Venite ad Bethel, et impie agite ;ad Galgalam, et multiplicate prævaricationem :et afferte mane victimas vestras,tribus diebus decimas vestras.

5.  Et sacrificate de fermentato laudem,et vocate voluntarias oblationes, et annuntiate ;sic enim voluistis, filii Israël,dicit Dominus Deus.

6.  Unde et ego dedi vobis stuporem dentium in cunctis urbibus vestris,et indigentiam panum in omnibus locis vestris ;et non estis reversi ad me,dicit Dominus.

7.  Ego quoque prohibui a vobis imbrem,cum adhuc tres menses superessent usque ad messem :et plui super unam civitatem,et super alteram civitatem non plui ;pars una compluta est,et pars super quam non plui, aruit.

8.  Et venerunt duæ et tres civitates ad unam civitatemut biberent aquam, et non sunt satiatæ ;et non redistis ad me,dicit Dominus.

Amos 4