Amos 4:10-13 Vulgata Latina (VULG)

10.  Misi in vos mortem in via Ægypti ;percussi in gladio juvenes vestros,usque ad captivitatem equorum vestrorum,et ascendere feci putredinem castrorum vestrorum in nares vestras :et non redistis ad me,dicit Dominus.

11.  Subverti vos sicut subvertit Deus Sodomam et Gomorrham,et facti estis quasi torris raptus ab incendio :et non redistis ad me,dicit Dominus.

12.  Quapropter hæc faciam tibi, Israël :postquam autem hæc fecero tibi,præparare in occursum Dei tui, Israël.

13.  Quia ecce formans montes,et creans ventum,et annuntians homini eloquium suum,faciens matutinam nebulam,et gradiens super excelsa terræ :Dominus Deus exercituum nomen ejus.

Amos 4