7. Quia hæc dicit Dominus exercituum :Adhuc unum modicum est,et ego commovebo cælum, et terram, et mare, et aridam.
8. Et movebo omnes gentes,et veniet desideratus cunctis gentibus :et implebo domum istam gloria,dicit Dominus exercituum.
9. Meum est argentum, et meum est aurum,dicit Dominus exercituum.
10. Magna erit gloria domus istius novissimæ plus quam primæ,dicit Dominus exercituum :et in loco isto dabo pacem,dicit Dominus exercituum.
11. In vigesima et quarta noni mensis, in anno secundo Darii regis, factum est verbum Domini ad Aggæum prophetam, dicens :
12. Hæc dicit Dominus exercituum : Interroga sacerdotes legem, dicens :
13. Si tulerit homo carnem sanctificatam in ora vestimenti sui, et tetigerit de summitate ejus panem, aut pulmentum, aut vinum, aut oleum, aut omnem cibum, numquid sanctificabitur ? Respondentes autem sacerdotes, dixerunt : Non.
14. Et dixit Aggæus : Si tetigerit pollutus in anima ex omnibus his, numquid contaminabitur ? Et responderunt sacerdotes, et dixerunt : Contaminabitur.
15. Et respondit Aggæus, et dixit : Sic populus iste,et sic gens ista ante faciem meam, dicit Dominus,et sic omne opus manuum eorum :et omnia quæ obtulerunt ibi, contaminata erunt.
16. Et nunc ponite corda vestra a die hac et supra,antequam poneretur lapis super lapidem in templo Domini.
17. Cum accederetis ad acervum viginti modiorum,et fierent decem ;et intraretis ad torcular, ut exprimeretis quinquaginta lagenas,et fiebant viginti.
18. Percussi vos vento urente, et aurugine,et grandine omnia opera manuum vestrarum :et non fuit in vobis qui reverteretur ad me, dicit Dominus.
19. Ponite corda vestra ex die ista, et in futurum,a die vigesima et quarta noni mensis :a die qua fundamenta jacta sunt templi Domini,ponite super cor vestrum.
20. Numquid jam semen in germine est,et adhuc vinea, et ficus,et malogranatum, et lignum olivæ non floruit ? ex die ista benedicam.
21. Et factum est verbum Domini secundo ad Aggæum in vigesima et quarta mensis, dicens :
22. Loquere ad Zorobabel ducem Juda, dicens : Ego movebo cælum pariter et terram,